monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XVI <<<     >>> XVIII

Caput XVII

1 Cum ergo esset Adam utriusque generis pater, id est et cuius series ad terrenam, et cuius series ad caelestem pertinet civitatem, occiso Abel atque in eius interfectione commendato mirabili sacramento facti sunt duo patres singulorum generum, Cain et Seth, in quorum filiis, quos commemorari oportebat, duarum istarum civitatum in genere mortalium evidentius indicia clarere coeperunt.
2 Cain quippe genuit Enoch, in cuius nomine condidit civitatem, terrenam scilicet, non peregrinantem in hoc mundo, sed in eius temporali pace ac felicitate quiescentem. Cain autem interpretatur possessio; unde dictum est, quando natus est, sive a patre sive a matre eius: "Adquisivi hominem per Deum."
Enoch vero dedicatio; hic enim dedicatur terrena civitas, ubi conditur, quoniam hic habet eum, quem intendit et appetit, finem.
3 Porro ille Seth interpretatur resurrectio et Enos filius eius interpretatur homo; non sicut Adam. Et ipsum enim nomen homo interpretatur; sed commune perhibetur esse in illa lingua, id est Hebraea, masculo et feminae. Nam sic de illo scriptum est: "Masculum et feminam fecit illos et benedixit illos et cognominavit nomen eorum Adam."
Unde non ambigitur sic appellatam fuisse feminam Evam proprio nomine, ut tamen Adam, quod interpretatur homo, nomen esset amborum.
4 Enos autem sic interpretatur homo, ut hoc non posse feminam nuncupari periti linguae illius adseverent, tamquam filius resurrectionis, ubi "non nubent neque uxores ducent."
Non enim erit ibi generatio, cum illuc perduxerit regeneratio. Quare et hoc non incassum notandum arbitror, quod in eis generationibus, quae propagantur ex illo qui est appellatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicantur, nulla ibi genita nominatim femina expressa est; in his autem, quae propagantur ex Cain, in ipso fine, quo usque pertendunt, novissima femina genita nominatur.
5 Sic enim legitur: "Mathusael genuit Lamech, et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Tobel; et erat malleator et aerarius aeramenti et ferri.
6 Soror autem Tobel Noemma."
Hoc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo adnumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octava est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina.
7 Ubi eleganter significatum est terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proveniunt. Unde et ipsae, quod praeter Evam nusquam reperitur ante diluvium, nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater.
8 Sicut autem Cain, quod interpretatur possessio, terrenae conditor civitatis, et filius eius, in cuius nomine condita est, Enoch, quod interpretatur dedicatio, indicat istam civitatem et initium et finem habere terrenum, ubi nihil speratur amplius, quam in hoc saeculo cerni potest: ita Seth, quod interpretatur resurrectio, cum sit generationum seorsus commemoratarum pater, quid de filio eius sacra haec historia dicat, intuendum est.